HISTORIA LIBRI II REGUM

CAPUT XIX: De morte Amasae et Siba

#II Reg. XX

Rex autem decem concubinas, ad quas ingressus fuerat Absalon, reclusit in custodia viduitatis, nec est ingressus ad eas. Et ait rex Amasae, qui erat princeps militiae: Congrega mihi viros Juda in tertium diem. Abiit ergo Amasa, et moratus est extra placitum. Et ait rex ad Abisai, non ad Joab, quem jam amoverat a principatu; tamen Josephus dicit eum dixisse ad Joab: Tolle servos domini tui, et persequere Sebam, ne effugiat vos. Et egressi sunt cum eo omnes robusti de Jerusalem; et occurrit ei Amasa residens juxta lapidem grandem, qui est in Gabaon. Porro Joab vestitus erat tunica stricta! Josephus tamen dicit lorica; et accinctus erat gladio fabrefacto, qui levi motu egredi poterat. Et arte quadam simulans, quasi cecidisset gladius, et recepisset eum dextra manu, tenuit mentum Amasae, quasi osculans eum, et sinistra percussit eum in latere, et effudit ejus intestina. Joab autem, et Abisai persecuti sunt Sebam, et subsistebant venientes ad mortuum in via. Vir autem quidam amovit eum in agrum, et operuit eum, ne subsisterent transeuntes, clamans quod juste occisus esset, qui in dolo moram faceret redire ad regem. Joab vero cum exercitu obsedit Sebam in Abela, et moliebatur destruere muros urbis, et exclamavit ad eum mulier sapiens de civitate. Sermo dicebatur in veteri proverbio. Qui interrogant, interrogent in Abela. Quasi diceret; haec est urbs consilii ab antiquo. Quare quaeris evertere matrem civitatum Israel. Quare praecipitas haereditatem Domini. Hebraeus non habet proverbio, et est sensus secundum eum: Sermo dicebatur in veteri, id est quondam in lege dictum est, ut Israel prius offerat pacem hostibus, quam aggrediatur eos. Quare ergo praecipitas, haereditatem Domini, id est cur non servas legem in Israelitis, quae servata est in alienigenis? Postea legit Hebraeus, quod interpositum est ad commendationem urbis, secundum priorem expositionem. Et respondit Joab ad eam: Non quaero evertere urbem, sed Sebam filium Bochri, qui levavit manum suam contra David. Et locuta est mulier civibus sapienter. Qui abscissum caput Sebae projecerunt ad Joab. Tunc reversus est exercitus in Jerusalem ad regem, et restituit rex Joab super exercitum, et alios ministeriales in officiis suis, sicut supra, hoc addito, quod Aduram statuit supra tributa colligenda, et quod Ira factus est sacerdos David proprius.